monumenta.ch > Plinius > sectio 244

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 244
{XCII} quaedam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in Syria herba quae vocatur cadytas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa Tempe Thessalica quae polypodion vocatur et quae dolichos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gignatur, vocant phaunos; quod vero in spina fullonia, hippophaeston, cauliculis inanibus, foliis parvis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur.